ARCHIPRESBYTER Cardinalium

ARCHIPRESBYTER Cardinalium
ARCHIPRESBYTER Cardinalium
apud Bennonem in Gestis Hiltebrandi p. 40. tituli S. Mariae Maioris nempe, Car. du Fresne Glossar. Romae unaquaeque ex tribus Basilicis Patriarchalibus suum Archipresbyterum Cardinalem haber, quorum vicarii sunt Praelati, quibus iuslu Alexandri VII. dimidia pars proventus Canonicalis Archipresbyteri assignata est. In Ritualibus antiquis et Diariis, treshi Archipresbyteri vocantur Priores, quemadmodum etiam tria Ordinum capita in Collegio Cardinalium dicebantur, nimirum. Prior Episcoporum, Prior Diaconorum et Prior Presbyterorum, quos hodie horum ordinum Decanos vocant. Ex his autem Archipresbyteris purpuratis qutliber, exteptô Vaticanae Basilicae, in anni sancti, ut aiunt, principio, portas sanctas suorum titulorum aperit; sicut Pontifex portam aedis S. Petri, et Cardinal. Ostiensis portam aedis S. Pauli. Vide Mactum Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Cardinal — • A dignitary of the Roman Church and counsellor of the pope Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Cardinal     Cardinal     † …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”